Conjugial Love (Rogers) n. 306

Previous Number Next Number See English 

306. X: Quod post exactum tempus desponsationis fieri debeant nuptiae. Dantur Solennia, quae modo sunt formalia, et dantur Solennia, quae simul etiam sunt essentialia; inter haec sunt Nuptiae; quae quod sint inter essentialia, quae solenniter manifestanda sint, et formaliter celebranda, confirmant hae causae; 1. Quod Nuptiae faciant finem status prioris inaugurati per desponsationem, qui principaliter fuit status spiritus, ac initium status posterioris inaugurandi per conjugium, qui simul est spiritus et corporis; intrat enim tunc spiritus in corpus, et ibi agit; quare eo die exuunt statum et quoque nomen sponsi et sponsae, ac induunt statum et nomen conjugum et consortium tori. 2. Quod Nuptiae sint introductio ac introitus in statum novum, qui est ut virgo fiat uxor, et juvenis maritus, ac uterque una caro; quae fiunt, dum amor per ultima unit illos: quod conjugium actualiter mutet virginem in uxorem, ac juvenem in maritum, in prioribus demonstratum est, tum etiam quod conjugium uniat duos in unam formam humanam, ut non sint duo amplius sed una caro: 3. Quod Nuptiae sint ingressus ad plenariam separationem amoris sexus ab amore conjugiali, quod fit dum per copiam plenam conjunctionis fit constricta addicatio amoris unius ad amorem alterius. 4.{1} Apparet, sicut Nuptiae modo faciant interstitium inter duos illos status, et sic quod solum sint formalia, quae possunt omitti; sed usque est in illis etiam hoc essentiale, quod novus ille praememoratus status tunc ex foedere ineundus sit, ac quod consensus in praesentia testium declarandus, et quoque a sacerdote consecrandus, praeter alia, quae constabiliunt illum. Quoniam essentialia insunt nuptiis, et quoniam non prius quam post illas fit legitimum conjugium, ideo etiam Nuptiae celebrantur in Coelis, videatur supra n. 21: et post illa, n. 27 ad 41. @1. Prima editio: 5.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church