Conjugial Love (Rogers) n. 229

Previous Number Next Number See English 

229. XX: Quod Dominus illis, qui desiderant amorem vere conjugialem, provideat similitudines, et quod si non dantur in terris, provideat illas in coelis, est causa, quia omnia conjugia amoris vere conjugialis providentur a Domino; quod sint ab Ipso, videatur supra n. 130. 131; at quomodo providentur in Coelis, audivi descriptum ab Angelis, ita. Quod Divina Domini Providentia singularissima et universalissima sit de Conjugiis et in Conjugiis, quia omnia jucunda Coeli ex jucundis amoris conjugialis scaturiunt, sicut aquae dulces ex vena fontis; et quod ideo provideatur ut nascantur Paria conjugialia; et quod haec sub auspicio Domini jugiter educentur ad sua conjugia, nesciente id et puero et puella; et post exactum tempus, illa tunc Virgo nubilis, et ille tunc Juvenis ad nuptias aptus, sicut ex fato alicubi conveniant, et se mutuo videant; et quod illico tunc sicut ex quodam instinctu cognoscant, quod sint compares, et ex quodam sicut dictamine intus in se cogitent, juvenis, quod haec mea sit, et virgo, quod hic meus sit; et postquam hoc aliquamdiu insedit{1} mentibus utriusque, ex deliberato se alloquantur, et se desponsent: dicitur sicut ex fato, instinctu, et dictamine, ac intelligitur ex Divina Providentia, quia haec dum nescitur, apparet ita; Dominus enim aperit internas similitudines, ut se videant. @1. Prima editio: insiderat (sed cf. hoc idem in n. 316:3)$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church