228. XIX: Quod variae similitudines possint conjungi; sed non cum dissimilitudinibus. Varietates similitudinum sunt permultae, ac distant plus et minus; at usque illae quae distant, possunt tempore conjungi per varia, imprimis per accommodationes ad desideria, per officia mutua, per civilitates, per abstinentias ab incastis, per communem amorem infantum, et curam liberorum; imprimis autem per conformitates in rebus Ecclesiae; per res enim Ecclesiae fit conjunctio similitudinum distantium interius, per reliqua modo exterius. Sed cum dissimilitudinibus non potest fieri conjunctio, quia sunt antipathicae.