Conjugial Love (Rogers) n. 224

Previous Number Next Number See English 

224. XV. Quod ubi amor vere conjugialis est, haec Sphaera recipiatur ab uxore, et unice per uxorem a marito. Quod illa sphaera, apud illos qui in amore vere conjugiali sunt, recipiatur a marito unice per uxorem, est arcanum hodie, et tamen in se non arcanum est, quia Sponsus et Primitius maritus hoc potest scire; nonne quicquid procedit ex sponsa et primitia uxore conjugialiter afficit, non autem tunc quod procedit ex aliis e sexu: simile est cum illis qui in amore vere conjugiali convivunt: et quia sphaera vitae unumquemque, tam virum quam foeminam, circumstipat, dense a pectore, et rare a tergo, patet unde est, quod mariti, qui peramant suas uxores, convertant se ad illas, et interdiu vultu favente aspiciant illas; et vicissim illi qui non amant suas uxores, avertant se ab illis, ac interdiu acie retracta adspectent ad illas. Per receptionem Sphaerae conjugialis a marito unice per uxorem, cognoscitur et dignoscitur Amor vere conjugialis ab amore conjugiali spurio, falso, et frigido.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church