223. XIV: Quod haec Sphaera recipiatur a Sexu foeminino, et per hunc transferatur in Sexum masculinum. Quod apud Sexum masculinum non sit aliquis Amor conjugialis, sed quod solum est apud Sexum foemininum, et ab hoc transferatur in masculinum, vidi testatum ab experientia, de qua supra n. 161: cui etiam adstipulatur haec ratio,{1} quod Forma masculina sit forma intellectualis, ac foemina sit Forma voluntaria; et forma intellectualis non potest calescere calore conjugiali a se, sed a calore conjunctivo alicujus, cui ille a creatione implantatus est; proinde non potest recipere illum amorem, nisi per formam sibi adjunctam voluntariam foeminae, quia haec etiam est forma amoris. [2] Idem hoc amplius posset confirmari ex Conjugio boni et veri; et coram naturali homine ex Conjugio cordis et pulmonis, quia Cor correspondet amori, et pulmo intellectui; sed quia plerisque deficit horum scientia, confirmatio per haec plus inumbraret quam illustraret. Ex translatione hujus Sphaerae a Sexu foeminino in masculinum, est, quod Mens etiam incendatur a sola cogitatione de sexu; quod etiam inde sit formatio propagativa et sic excitatio, sequitur; nam nisi accedat calor ad lucem in terris, nihil viget et excitatur ad fructificandum aliquid ibi. @1. Prima editio: ratio;$