Conjugial Love (Rogers) n. 215

Previous Number Next Number See English 

215. V: Quod illi, qui in Amore vere conjugiali sunt, continue velint unus homo esse; sed quod illi qui non in amore conjugiali sunt, velint duo esse. Amor conjugialis in sua essentia non aliud est, quam quod duo velint esse unum, hoc est, quod velint, ut duae vitae fiant una vita; illa voluntas est perpetuus conatus illius amoris, ex quo fluunt omnes effectuationes ejus: quod conatus sit ipsa essentia motus, et quod voluntas sit conatus vivus apud hominem, a scrutiniis philosophorum in confirmato est, et quoque contemplatoribus ex ratione elimata, patet; inde consequitur, quod illi, qui in amore vere conjugiali sunt, continue conentur, hoc est, velint unus homo esse. Quod contrarium sit apud illos, qui non in amore conjugiali sunt, probe sciunt ipsi; qui quia continue se cogitant duos ex disunione animarum et mentium, ideo nec capiunt, quid intelligitur per Domini verba, quod non amplius duo sint, sed una caro, Matth. XIX:6.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church