Conjugial Love (Rogers) n. 214

Previous Number Next Number See English 

214. IV: Quod apud illos, qui in amore vere conjugiali sunt, crescat conjunctio mentium, et cum hac Amicitia; sed quod haec cum illa apud illos, qui non in amore conjugiali sunt, decrescat. Quod conjunctio mentium apud illos, qui in amore vere conjugiali sunt, crescat, in Capite, in quo actum est de conjunctione animarum et mentium per conjugium, quae intelligitur per Domini verba, quod non amplius sint duo sed una caro, demonstratum est, videatur n. 156[iteratum] ad 181.{1} [2] Quod autem conjunctio illa crescat, sicut amicitia se conjungit amori, est causa, quia Amicitia est sicut facies illius amoris, et quoque est sicut vestis ejus, nam non modo se adjungit amori sicut vestis, sed etiam conjungit se illi sicut facies; amor praecedens amicitiam est similis amori sexus, qui amor post votum facescit, ast amor conjunctus amicitiae post votum manet, et quoque stabilitur; intrat etiam interius in pectus, amicitia introducit illum, et facit illum vere conjugialem; et tunc Amor ille amicitiam hanc suam facit etiam conjugialem, quae valde differt ab amicitia omnis alius amoris, est enim plena. [3] Quod contrarium fiat apud illos, qui non in amore conjugiali sunt, notum est; apud hos prima amicitia, quae tempore desponsationis, et dein primis diebus post nuptias, insinuata est, plus et plus ab interioribus mentis recedit, et ab his successive tandem ad cuticulas abscedit; et apud illos, qui separationes cogitant, prorsus abit; at apud eos, qui separationem non cogitant, amor manet in externis, sed friget in internis. @1. Prima editio: 191.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church