Conjugial Love (Rogers) n. 175

Previous Number Next Number See English 

175. Quod Uxor non possit intrare in Officia propria viri, et vicissim nec Vir in Officia propria uxoris, est quia differunt sicut sapientia et ejus amor, seu sicut cogitatio et ejus affectio, seu sicut intellectus et ejus voluntas; in Officiis propriis virorum primas agit intellectus, cogitatio et sapientia, in Officiis autem propriis uxorum primas agit voluntas, affectio et amor; et Uxor ex his facit sua officia, et Vir ex illis facit sua; quare Officia illorum ex sua natura sunt diversa; sed usque conjunctiva in serie successiva. [2] Creditur a multis, quod Mulieres possint fungi officiis virorum, modo a prima aetate initientur in illa, quemadmodum pueri; sed possunt in exercitium illorum, non autem in judicium, a quo officiorum rectitudo interius dependet; quapropter illae Mulieres, quae in virorum officia initiatae sunt, tenentur in rebus judicii consulere viros, et tunc ex illorum consiliis, si sui arbitrii sunt, eligunt quod favet amori suo. [3] Autumatur etiam a quibusdam, quod Mulieres aeque possint elevare aciem intellectus sui in sphaeram lucis, in quam Viri, ac perspicere res in eadem altitudine; quae opinio inducta est illis per Scripta a quibusdam eruditis Camoenis; sed haec in Mundo spirituali in praesentia illarum explorata, inventa sunt non judicii et sapientiae, sed ingenii et facundiae; et illa, quae ex his duobus procedunt, ex elegantia et concinnitate compositionis vocum apparent tanquam sublimia et erudita; sed modo coram illis, qui omnem ingeniositatem vocant sapientiam. [4] Quod nec Viri possint intrare in officia propria mulierum, et illis rite fungi, est causa, quia non in affectiones illarum, quae prorsus distinctae sunt ab affectionibus virorum. Quoniam Masculini sexus affectiones et perceptiones a creatione et inde a natura ita discriminatae sunt, ideo inter statuta apud Filios Israelis etiam fuit hoc, "Non erit vestis viri super muliere, nec vestis mulieris super viro; quia hoc abominatio." Deutr. XXII:5; causa erat, quia omnes in Spirituali Mundo vestiuntur secundum suas affectiones, et binae affectiones, mulieris et viri, non possunt uniri nisi inter duos, et nusquam in uno.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church