174. XVI: Quod sint officia propria Viri, et officia propria Uxoris; et quod Uxor non possit intrare in officia propria viri, nec Vir in officia propria uxoris, et illis rite fungi. Quod sint Officia propria viri, et propria uxoris, non opus est illustrare per recensionem illorum, sunt enim plura et varia; et quisque scit dispescere illa in numeros secundum genera et species, modo intendat animum ad dispiciendam illa. Officia per quae Uxores praeprimis se cum Maritis conjungunt, sunt educationes infantum utriusque sexus, ac puellarum usque ad aetatem, qua dantur nuptui.