De Conjugio (Chadwick) n. 47

Previous Number Next Number See English 

47. Sors illorum in altera vita talis est quod primum sicut in mundo {1} plures ibi uxores praeter pellices adsciscant, sed quia in mundo spirituali conjunctio est animorum, et qui alio animo sunt non possunt simul esse, sed separant se sponte, et tandem conjunguntur tali foeminae quae simili animo est; ita {2} paulatim separant se a suis foeminis, et tandem uniuntur uni cum qua animus concordat; praeterea, qui perstant in polygamia, successu temporis fiunt tam invalidi et impotentes ut nauseent ad conjugium, hoc enim secum fert lascivia. @1 plures ibi A; ibi plures T$ @2 paulatim A: gradatim T$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church