125. Illi quibus est cupido deflorandi virgines puellas, seu quibus virginitates ac virginitatum furta maximae jucunditati sunt, absque fine conjugii, et cum virginitatis florem furati sunt, eas postea relinquunt, illi qui talem vitam egerunt, quia est contra naturam eorum spiritualem et coelestem, et quia deperdunt conjugiale, hoc enim solum spectant ex virginitatis flore, quo orbato, illas non amplius amant; et quia est contra innocentiam quam laedunt et occidunt, inducendo innocentes et alioquin futuras castas, quae amore conjugiali imbui possent, in vitam meretriciam, et sic destructores sunt conjugiorum; notum est quod primus flos amoris est qui inducit virgines in amorem conjugialem castum, et conjungit animos conjugum, et quia sanctitas coeli fundatur in amore conjugiali, ita in innocentia, et illi tales homicidae interiores sunt, poenam in altera vita gravissimam subeunt; inducuntur in phantasias in quibus apparent actus sicut reales, et cum sensu, et videntur sibi equo furioso insidere, qui eos projicit sursum, sic ut ex equo dejiciantur quasi cum discrimine vitae, terror talis incutitur; postea apparent sibi sub ventre equi furiosi, et mox illis videtur {1} sicut subeant in ventrem equi per posteriora ejus, et tunc apparet illis quasi sint in meretricis spurcae ventre, quae meretrix mutatur in magnum draconem, et ibi manent obvelati in {2} cruciatu; haec poena toties redit, quoties in illa cupidine sunt, et virgines puellas dolo suo adeunt. Alii puniuntur per colluxationes et reluxationes, seu contorsiones et retorsiones, ex quibus reverberationibus ita dilaniantur, ut quasi minutim {3} aut frustatim discissi cum immani dolore sibi videantur; et si tunc non desistunt, in infernum graveolenti odoris dejiciuntur. @1 lupinaribus A; lupinaribus T$ @2 post sicut inserit per posteriora equi T$ @3 cruciatu T; cruciatum A$