124. Conjugiale repraesentatur in naturae regnis ubivis, ut ex transformatione vermiculorum in nymphas et chrysallides, et sic in volatilia, cum enim tempus nuptiarum illorum venit, quod est cum exuunt formam terrestrem, quae est illorum vermicularis, insigniuntur alis, et fiunt volatilia, tunc elevantur in atmosphaeram, ut in quoddam suum coelum; ibi inter se ludunt, conjugia agunt, ponunt super foliis ova, et succis e floribus nutriuntur; in pulchritudine sua etiam tunc sunt, alas enim habent coloribus aureis, argenteis, caeruleis, candidis, aliisque venuste discretis et variegatis; talia producit conjugiale apud tam vilia animalcula.