122. Quod non possint esse in coelo, patet, nam sicut sunt contra conjugii amorem, ita sunt contra affectiones boni et veri, ex quibus ortum est coelum, nam cum ibi nominatur conjugium, obveniunt statim ideae spurcae, ex influxu in contrarium; in ideis eorum sunt obscoena, imo nefanda, sunt etiam animo destruendi societates coelestes; religiosum eorum est dicere quod agnoscant Creatorem universi, Providentiam modo universalem, ex sola fide salvationem, ac quod illis non possit pejus fieri quam aliis; sed cum explorantur quales sunt corde, quod fit in altera vita, ne illa quidem credunt, verum pro universi Creatore naturam, pro universali Providentia nullam, de fide nihil cogitant, religiosum credunt pro vinculo plebis, ut vivant moraliter. Qui per adulteria pro conjugiis fastidium et nauseam ceperunt, dum aliquod jucundum, beatum, et felix ex coelo alluit, vertitur hoc in nauseabundum et fastidiosum, dein in dolorificum, et tandem in graveolentum; apud alios in obscoena.