De Conjugio (Chadwick) n. 121

Previous Number Next Number See English 

121. Erat quidam spiritus in media altitudine qui in vita corporis lascive vixerat, delectatus varietate, sic ut nullam constanter amaverit, sed in {1} lupanaribus, et sic scortatus cum multis, ac rejecerit singulas postea; inde factum quod exstinxerit desiderium pro conjugio, et naturam innaturalem contraxerit; omnia illa detecta fuerunt, et cum simile machinatus in mundo spirituali, misere punitus est, et hoc in conspectu angelorum, et dein in infernum conjectus, quod tale est ut appareant ibi sicut glumae quales in superficie marium; sunt muci narium, et paene absque vita, quia illi perdiderunt omne humani, quia omne coeli, quod super amore conjugiali fundatur. @1 quod genera T; om A$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church