111. [DE CONJUGIIS] {1}
Quid genuinus amor conjugialis, et unde ejus origo, pauci hodie sciunt, quia pauci in illo sunt; credunt paene omnes quod innatus sit, et sic effluat ex quodam, ut ajunt, instinctu, et eo magis quia conjugiale etiam existit penes animalia, cum talis differentia est inter amorem conjugialem apud homines, et conjugiale apud bestias, qualis inter statum hominis, et inter statum bruti animalis. @1 interpolat titulum De Conjugiis T$