De Conjugio (Chadwick) n. 110

Previous Number Next Number See English 

110. Illi qui in contrariis amori conjugiali sunt, testibus etiam dolorem incutiunt; sunt qui insidiantur per amorem, amicitiam, et officia; de talibus sequentia: assurgebat e regione circa Gehennam sicut quoddam aereum inconspicuum, fuit cohors talium spirituum; sed apparuit dein mihi solum sicut unus, tametsi plures essent, cui objiciebantur quasi fasciae, quas tamen removere sibi videbatur, per quod significabatur quod removere vellent obstacula, taliter etiam cogitationes et molimina mentis apparent repraesentative in mundo spirituum, et cum apparent, appercipitur illico quid significant; postea videbatur sicut exiret ex corpore ejus quidam parvus niveus, qui accessit ad me, per quod significabatur cogitatio et intentio eorum, quod induere vellent innocentiae statum, ut nemo quid tale de illis suspicari posset; is cum venit ad me, demisit se versus lumbos, et circum utrosque se quasi flectere videbatur, per quod repraesentabatur quod in casto amore conjugiali essent; dein circum pedes per flexus spirales, per quod significabatur insinuatio per talia quae in natura sunt jucunda; tandem ille unus parvus paene inconspicuus factus est, per quod significabatur quod prorsus latere vellent; dictum mihi quod talis insinuatio esset illis qui insidiantur amori conjugiali, nempe qui in mundo insinuaverunt se fine adulterandi cum uxoribus, loquendo caste et sane de amore conjugiali, infantibus adblandiendo, laudando maritum quocunque modo orationis, usque ut credatur amicus et insons, cum tamen dolosus adulter; quales itaque fiant, ostensum est, illis enim peractis niveus ille parvus, qui repraesentabat cohortem assurgentem ex Gehenna; factus postea conspicuus, et apparuit furvus et nigerrimus, et praeterea deformissimus, et ejectus in infernum profundum sub media parte lumborum, ubi degunt in excrementitiis. Loquutus etiam sum cum similibus postea, et mirati quod aliquis conscientiam pro adulteriis habeat, {1} nempe ut propter conscientiam non concumbat cum alterius uxore cum licet, et cum loquutus sum cum illis de conscientia, negarunt quod alicui sit conscientia. Dictum mihi quod tales ut plurimum sint ex orbe Christiano, ac raro aliqui ex aliis partibus. @1 nempe ut A; num et T$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church