Conjugial Love (Acton) n. 514

Previous Number Next Number See English 

514. Sors horum seductorum post mortem est tristis, quoniam seductio illa non modo est impietas sed etiam malignitas: illi, postquam primam periodum transigerant, quae est in externis, in quibus prae multis aliis elegantes moribus et suaviloquentes sermonibus sunt, rediguntur in alteram periodum vitae suae, quae est in internis, in quibus libido manumittitur, et inchoat suum ludum; et tunc primum feruntur ad foeminas, quae castitatem voverant; apud has explorantur qualis maligna illorum concupiscentia est, propter causam ne judicentur nisi convicti; cum illarum castitatem sentiunt, dolus illorum incipit agere, ac moliri suos astus, sed quia incassum, ab illis abeunt. [2] Postea introducuntur ad foeminas genuinae innocentiae; has cum similiter decipere conantur, ex data foeminis illis potentia, graviter mulctantur, inferunt enim manibus et pedibus illorum gravedinem stuporis, pariter cervicibus illorum, et demum faciunt illos sentire sicut deliquium; quae dum passi sunt, se ab illis eripiunt. Post haec aperitur illis via ad quandam catervam meretricum, quae callide mentiri innocentiam didicerant;{1} et hae primum exponunt illos risui inter se, et demum post varias sponsiones patiuntur se violari. [3] Post tales aliquot scenas supervenit Tertia periodus, quae est judicii; et tunc convicti subsidunt, et colliguntur ad similes in Inferno, quod est in Plaga septentrionali, et ibi apparent e longinquo sicut mustelae: sed si dolo inescati fuerint, ab hoc deferuntur ad Infernum dolosorum, quod est in Plaga occidentali profunde a tergo; In hoc e longinquo apparent sicut serpentes varii generis, et dolossimi sicut viperae: at in ipso Inferno, in quod datum est inspicere, visi mihi sunt sicut luridi, facie calcaria; et quia sunt merae Concupiscentiae, non amant loqui, et si loquuntur, solum mutiunt et murmurant varia, quae non ab aliis quam a consociis a latere intelliguntur; sed mox ut sedent aut stant, faciunt se inconspicuos,{2} et in caverna circumvolitant sicut larvae, tunc enim in phantasia sunt, et phantasia apparet volare: post volatum se reponunt; et tunc, quod mirum est, non cognoscit unus alterum; hoc inde est, quia in dolo sunt, ac dolus non credit alteri, et sic subtrahit se. Hi cum sentiunt aliquid ex Amore conjugiali, aufugiunt in cryptas, et se abscondunt; sunt etiam absque amore sexus, et sunt ipsae impotentiae; vocantur Genii infernales. @1. Prima editio: dedicerant;$ @2. Prima editio: inconspicuas,$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church