Conjugial Love (Acton) n. 505

Previous Number Next Number See English 

505. IV. Quod sors illorum, qui apud se confirmaverunt libidinem deflorationis non esse malum peccati, post mortem gravis sit. Sors illorum est haec, quod postquam in Mundo spirituum exegerunt tempus primum, quod est modestiae et moralitatis, quia in consortiis cum spiritibus angelicis,{1} postea ab externis suis immittantur in interna sua, et tunc in concupiscentias, quibus inescati fuerant in Mundo, et hi in suas, propter finem, ut appareat in quo gradu fuerant; et si in minori gradu, ut postquam in illas immissi fuerint, emittantur, et suffundantur pudore. [2] At illi qui in maligna hac libidine fuerant, in tantum ut persenserint ejus delitium eminens, et gloriati sunt super furtis illis sicut super spoliis opimis, non patiuntur se abduci, quare emittuntur in suum liberum, et tunc illico circumvagantur, et inquirunt lupanaria, et illa, dum indicantur, etiam intrant; sunt haec a lateribus inferni; sed cum ibi non nisi quam prostibula offendunt, abeunt, et inquirunt ubi sunt virgines; et tunc feruntur ad scorta, quae per phantasiam sibi inducere possunt supereminentem pulchritudinem, ac floridum puellare decus, et jactare se virgines, ad quas similiter ut in Mundo ardent; quare cum his paciscuntur, sed cum potituri sunt pacto, phantasia inducta e Coelo aufertur, et tunc virgines illae apparent in sua deformitate, monstrosae et furvae, quibus tamen adhaerere ad horulam coguntur; scorta illa vocantur Sirenes. [3] Sed si per tales fascinationes non patiuntur se a vesana illa libidine abduci, dejiciuntur in Infernum, quod in confinio meridiei et occidentis sub Inferno meretricum astutiorum est, et ibi adsociantur sodalibus suis. Datum etiam est videre illos in Inferno illo, ac mihi dictum est, quod ibi sint multi ex nobili stemmate, et ex opulentioribus; sed quia tales fuerant in Mundo, aufertur illis omnis recordatio stemmatis ac dignitatis ex opulentia, ac inducitur persuasio, quod fuerint vilia mancipia, et inde omni honore indigni. [4] Inter se quidem apparent sicut homines, sed ab aliis, quibus licet illuc intueri, sicut Simiae, facie torva loco faciei blandae, ac vultu horrido loco vultus facetiarum; incedunt contracti a lumbis, et sic incurvati, superiore parte propendente antrorsum sicut proni ad lapsum, et maleolent: fastidiunt sexum, et ab illis, quas vident, avertunt se, est enim illis nulla cupido. Tales apparent in propinquo, sed e longinquo sicut Canes indulgentiarum seu Catuli delitiarum, et quoque sicut aliquid latratus auditur in sonis loquelae illorum. @1. Prima editio: angelicis;$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church