Conjugial Love (Acton) n. 504

Previous Number Next Number See English 

504. III. Quod defloratio absque fine conjugii sit flagitium praedonis. Est quibusdam adulteris cupido deflorandi virgines, et inde quoque puellas in aetate illarum innocua: pelliciuntur ad talia, vel per suasus a lenis, vel per dona a viris, vel per sponsiones conjugii; et viri illi post deflorationem relinquunt illas, ac alias et alias perquirunt: accedit, quod non oblectentur praeteritis, sed ex jugiter novis; et quod haec libido crescat usque in caput jucunditatum carnis illorum. Addunt etiam illis hoc facinus, quod variis astutiis virgines nupturas aut illico post nuptias pelliciant ad offerendum sibi primitias conjugii, quod etiam sic foede conspurcant. Audivi etiam, quod cum oestrum illud cum sua potentia defecit, glorientur ex numero virginitatum, sicut ex totidem velleribus aureis Jasonis. [2] Hoc flagitium, quod est stuprum, quia in aetate roboris inceptum est, et postea per gloriationes firmatum, manet irradicatum, et sic insitum post mortem. Quale hoc flagitium est, constat ex supradictis, quod virginitas sit corona castitatis, tessera futuri amoris conjugialis, et quod virgo illi, cui illam addicat, animam et vitam suam addicet; amicitia conjugialis et hujus confidentia, super illa etiam fundatur: et quoque foemina, a talibus deflorata, postquam hoc ostium amoris conjugialis perruptum est, solvit pudorem, et fit meretrix, in cujus causa etiam praedator ille est. [3] Ipsi illi praedones, si post exactas has satyriases et prophanationes castitatum, applicant animum ad conjugium, non aliud mente volvunt, quam futurae conjugis virginitatem, quam postquam libaverant, torum et thalamum fastidiunt, imo etiam, praeter puellas, totum sexum foemininum: et quia tales sunt violatores conjugii, et despectores sexus foeminini, et sic latrones spirituales, patet quod nemesis Divina illos persequatur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church