Conjugial Love (Acton) n. 411

Previous Number Next Number See English 

411. XX: Quod Infantes sub auspicio Domini per illas educentur, ac statura et intelligentia crescant sicut in Mundo. Infantes in Coelo educantur hoc modo; a sua educatrice discunt loqui; loquela illorum prima est modo sonus affectionis, in quo tamen est aliquid initiale cogitationis, ex quo humanum in sono distinguitur a sono animalis; haec loquela per gradus distinctior fit, sicut ideae ex affectione cogitationem intrant; omnes illorum affectiones, quae etiam crescunt, procedunt ab innocentia: illis insinuantur primum talia, quae ante oculos apparent, et delectabilia sunt; quae quia ex origine spirituali sunt, in illa influunt simul quae Coeli sunt, per quae aperiuntur interiora mentis illorum. Post haec, infantes, sicut perficiuntur intelligentia, ita crescunt statura, ac spectantur etiam quoad hanc adultiores; causa est, quia intelligentia et sapientia est ipsa nutritio spiritualis; idcirco illa, quae nutriunt mentes illorum, etiam ibi nutriunt corpora illorum. Sed infantes in Coelo non adolescunt ultra quam ad primam aetatem, et ibi subsistunt, et in illa manent in aeternum: et cum in illa aetate sunt, dantur nuptui, quod providetur a Domino, et celebratur in Coelo ubi juvenis, qui mox sequitur uxorem in ejus coelum, vel in ejus domum, si in eadem societate sunt. Ut pro certo scirem, quod infantes sicut intelligentia etiam statura crescant et adolescant, datum est loqui cum quibusdam, dum infantes erant, et postea cum illis, cum adoleverant, ac visi sunt adolescentes in simili statura, in qua sunt adolescentes juvenes in Mundo.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church