410. XIX. Quod Amor infantum post mortem maneat, imprimis apud mulieres. Infantes ut primum exsuscitati sunt, quod fit statim post obitum, elevantur in Coelum, ac traduntur angelis, qui e sexu foeminino sunt, quae in vita corporis sui in Mundo amaverunt infantes, et simul timuerunt Deum; hae quia ex teneritudine materna omnes infantes amaverant, recipiunt illos sicut suos, ac infantes ibi sicut ex insito amant illas tanquam suas matres; totidem infantes sunt apud illas, quot ex spirituali storge desiderant. Coelum, ubi infantes sunt, apparet antrorsum in regione frontis, in linea seu radio, quo Angeli directe spectant Dominum; situs illius Coeli ibi est, quia omnes infantes sub immediato auspicio Domini educantur; influit etiam apud illos Coelum innocentiae, quod est Coelum tertium: post aetatem hanc primam peractam, transferuntur in aliud Coelum, ubi instruuntur.