Conjugial Love (Acton) n. 310

Previous Number Next Number See English 

310. XIV. Quod post Nuptias conjugium spiritus etiam fiat corporis, et sic plenum. Omnia quae in corpore fiunt ab homine, influunt ex spiritu ejus; notum enim est, quod os non loquatur ex se, sed quod mentis cogitatio per illud; tum quod non manus agant et pedes ambulent ex se, sed quod mentis voluntas per illa; consequenter, quod mens loquatur per suum organum, et quod mens agat per sua organa in corpore; inde patet, quod qualis mens est, tales sint loquelae oris, et talia facta corporis: ex his ut conclusum sequitur, quod mens per continuum influxum struat corpus ad conformes et synchronas activitates secum; quare corpora hominum interius spectata non sunt nisi formae mentium exterius organizatae ad efficiendum nutus animae. Haec praedicta sunt, ut percipiatur, unde est, quod mentes seu spiritus, primum inter se uniendae sint sicut conjugio, antequam etiam corpore tenus, videlicet, ut conjugia, dum fiunt corporis, sint spiritus; consequenter ut conjuges se mutuo ament ex spiritu, et inde corpore. [2] Ex his nunc spectemus conjugium: cum amor conjugialis conjungit mentes duorum, ac format illas in conjugium, tunc etiam conjungit et format corpora illorum ad illud, nam, ut dictum est, forma mentis est etiam interius forma corporis, cum sola differentia, quod haec exterius organizata sit ad efficiendum illud, ad quod interior forma corporis a mente determinatur: Mens autem formata ex amore conjugiali, non solum est interius in toto corpore circum circa ubivis, sed insuper est interius in organis generationi dicatis, quae in sua regione infra reliquas corporis regiones situata sunt; in his terminantur formae mentis apud illos qui conjugiali amore uniuntur; consequenter affectiones et cogitationes mentium illorum determinantur illuc: in hoc differunt activitates mentium ex aliis amoribus; hi non pervadunt illuc: conclusum ex his fit, quod qualis est amor conjugialis in mentibus seu spiritibus duorum, talis sit interius in illis suis organis. Quod autem conjugium spiritus post nuptias etiam fiat corporis, ita plenum, ex se patet; consequenter, quod si conjugium in spiritu est castum, ac trahit ex sanctitate ejus, simile sit dum in suo pleno est, in corpore; ac vicissim si conjugium in spiritu est incastum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church