Conjugial Love (Acton) n. 309

Previous Number Next Number See English 

309. XIII. Quod Nuptiae cum festivitate celebrandae sint. Causae sunt, quia amor antenuptialis, qui fuit sponsi et sponsae, tunc descendit in illorum corda, et per circumsparsionem ejus inde universim in corpus, delitiae conjugii sentiuntur, ex quibus illorum mentes festiva cogitant, et quoque se in festivitates,{1} quantum licet et decet, se emittunt; quibus ut faveatur, interest ut festivitates mentium illorum in communione fiant, et sic ipsi in amoris conjugialis gaudia introducantur. @1. Prima editio: festivates,$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church