Heaven and Hell (Ager) n. 600

Previous Number Next Number See English 

600. Sciendum est, quod conjunctio hominis cum caelo et cum inferno, non sit immediate cum illis, sed mediate per spiritus qui in mundo spirituum sunt; hi spiritus sunt apud hominem, at nulli ex ipso inferno et ex ipso caelo: per spiritus malos in mundo spirituum conjungitur homo cum inferno, et per spiritus bonos qui ibi sunt, cum caelo. Quia ita se res habet, ideo mundus spirituum est medius inter caelum et infernum, et ibi est ipsum aequilibrium. Quod mundus spirituum sit medius inter caelum et infernum, videatur in articulo De Mundo Spirituum (n. 421-431) et quod ibi sit ipsum aequilibrium inter caelum et infernum, in articulo mox praecedente (n. 589-596). Ex his nunc patet, unde homini est liberum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church