599. Ut homo in libero sit, ex causa ut reformetur, ideo conjungitur ille quoad spiritum suum cum caelo et cum inferno. Sunt enim apud unumquemvis hominem spiritus ex inferno, et angeli e caelo: per spiritus ex inferno est homo in suo malo, per angelos autem e caelo est homo in bono a Domino: ita in aequilibrio spirituali, hoc est, in libero. Quod cuivis homini sint adjuncti angeli e caelo, et spiritus ex inferno, videatur in articulo De Conjunctione Caeli cum Humano Genere (n. 291-302).