Heaven and Hell (Ager) n. 56

Previous Number Next Number See English 

56. Caelum etiam est, ubi Dominus agnoscitur, creditur, et amatur varietas cultus Ipsius ex varietate boni in societate una et altera, non fert damnum, sed fert emolumentum nam perfectio caeli inde est. Quod perfectio caeli inde sit, aegre ad captum explicari potest, nisi in opem adhibeantur voces in litterato orbe sollennes et usitatae, et per illas exponatur quomodo unum quod perfectum ex variis formatur: omne unum ex variis existit, nam unum, quod non ex variis, non est aliquid, non habet formam, et ideo non habet quale: cum autem unum existit ex variis, et varia sunt in forma perfecta, in qua quodlibet adjungit se alteri ut amicum consentiens in serie, tunc habet quale perfectum: caelum etiam est unum ex variis in perfectissimam formam ordinatis nam forma caelestis est omnium formarum perfectissima. Quod omnis perfectio inde sit, patet ab omni pulchritudine, amoenitate, et jucunditate, quae afficiunt tam sensus quam animos; illae enim non aliunde existunt et fluunt quam ex concentu et harmonia plurium concordantium et consentientium, sive ea in ordine coexistant, sive in ordine consequantur, et non ex uno absque pluribus: inde dicitur quod varietas delectet, et scitur quod delectatio sit secundum quale ejus. Ex his sicut in speculo videri potest, unde perfectio ex variis sit, etiam in caelo nam ex illis quae in mundo naturali existunt, sicut in speculo videri possunt quae in mundo spirituali.{1} @1 Quod omne unum sit ex harmonia et consensu plurium, et quod alioqui non sit ei quale (n. 457). Quod inde universum caelum sit unum (n. 457). Et hoc ex quod omnes ibi spectent unum finem, qui est Dominus (n. 9828).$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church