Heaven and Hell (Ager) n. 55

Previous Number Next Number See English 

55. Quia omnes recipiunt caelum quod extra illos est secundum quale caeli quod intra illos, ideo similiter recipiunt Dominum quoniam Divinum Domini facit caelum: inde est, quod cum Dominus Se praesentem sistit in aliqua societate, {1}ibi appareat secundum quale boni in quo est societas, ita non similiter in una societate ut in altera: non quod dissimilitudo illa sit in Domino, sed in illis qui vident Ipsum ex suo bono, ita secundum illud afficiuntur etiam Ipso viso secundum quale sui amoris qui intime amant Ipsum, intime afficiuntur, qui minus amant minus afficiuntur mali qui extra caelum sunt, ad praesentiam Ipsius cruciantur. Cum Dominus apparet in aliqua societate, apparet ibi ut Angelus sed dignoscitur ab aliis per Divinum quod translucet. @1 ibi pro "quod ibi"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church