Heaven and Hell (Ager) n. 553

Previous Number Next Number See English 

553. Omnes spiritus in infernis, inspecti in aliqua luce caeli, apparent in forma sui mali est enim quisque effigies sui mali, nam apud unumquemvis interiora et exteriora unum agunt, ac interiora se sistunt videnda in exterioribus, quae sunt facies, corpus, loquela, et gustus; ita ad conspectum agniti sunt quales sunt. In genere sunt formae contemptus aliorum, minarum contra illos qui se non venerantur: sunt formae odiorum varii generis sunt formae vindictarum etiam varii generis; saevitiae et crudelitates ex interioribus per illas transparent: at cum alii illos laudant, venerantur, et colunt, contrahitur facies eorum, et apparet sicut laetum ex jucundo. [2] Omnes formae illae, quales apparent, non paucis describi potest, non enim una est similis alteri; modo inter illos, qui in simili malo sunt, et inde in simili societate infernali, est similitudo communis, ex qua sicut ex plano derivationis apparent facies singulorum ibi in quadam similitudine. In genere sunt facies eorum dirae, et expertes vitae sicut cadaverum: quorundam sunt nigrae; quorundam instar facularum igneae; quorundam ex pustulis, varicis et ulceribus enormes; apud plures non apparent facies, sed loco illius hirsutum quid, aut osseum; apud quosdam modo exstant dentes; corpora eorum etiam monstrosa sunt; et loquela eorum sicut ex ira, aut ex odio, aut ex vindicta, nam quisque loquitur ex suo falso, et sonat ex suo malo: verbo, sunt omnes sui inferni imagines. [3] Ipsum infernum in communi in qua forma est, non datum est videre; dictum modo est, quod sicut universum caelum in uno complexu referat unum Hominem (n. 59-67), ita universum infernum in uno complexu referat unum diabolum, et quoque quod sisti possit in unius diaboli effigie (videatur supra, n. 544). Sed in quali forma sunt inferna in specie, seu infernales societates, saepius videre datum est, nam ad aperturas illorum, quae vocantur portae inferni, utplurimum apparet monstrum, quod in communi repraesentat formam illorum qui ibi sunt: saevitiae eorum, qui ibi sunt, etiam simul tunc repraesentantur per dira et atrocia, quae memorare supersedetur. [4] At sciendum est, quod spiritus infernales appareant tales in luce caeli, sed inter se sicut homines; hoc ex misericordia Domini, ne inter se etiam foeditates sint, sicut apparent coram angelis: sed apparentia illa est fallacia, nam utprimum aliquid luci se caelo immittitur, humanae illorum formae vertuntur in monstrosas, quales in se sunt, de quibus supra; nam in luce caeli apparet omne sicut in se est. Inde quoque est, quod lucem caeli fugiant, et in suum lumen se dejiciant, quod lumen est sicut lumen ex ignitis carbonibus, et alicubi sicut ex sulphure ardente sed etiam hoc lumen vertitur in meram caliginem, cum illuc e caelo aliquid lucis influit. Inde est, quod inferna dicantur in caligine et tenebris esse et quod "caligo et tenebrae" significent falsa ex malo, qualia sunt in inferno.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church