Heaven and Hell (Ager) n. 552

Previous Number Next Number See English 

552. Cum talis est homo post mortem, tunc non amplius est homo spiritus, qualis est in primo suo statu (de quo supra, n. 491-498), sed est vere spiritus; nam vere spiritus est in facie et corpore correspondente suis internis, quae sunt animi ejus, ita in forma externa quae est typus seu effigies ejus internorum. Talis est spiritus post exactum primum et secundum statum, de quibus supra: quare tunc, cum spectatur oculis, statim cognoscitur, qualis est, non modo ex facie sed etiam ex corpore, ac praeterea ex loquela et ex gestibus et quia tunc in se est, non potest alibi esse, quam ubi similes. [2] Est enim communicatio affectionum et inde cogitationum omnimoda in mundo spirituali; quapropter spiritus fertur ad similes sui, quasi ex se, quia ex sua affectione et ejus jucundo; immo etiam se illuc convertit; nam sic spirat suam vitam, seu trahit libere suam animam, non autem cum convertit se alio. Sciendum est, quod communicatio cum aliis in mundo spirituali fiat secundum conversionem faciei, et quod ante faciem cujusvis sint jugiter illi, qui in simili secum amore sunt, et hoc in omni conversione corporis (videatur supra, n. 151). Inde est, quod omnes spiritus infernales se convertant retro a Domino ad caliginosum et tenebrosum, quae ibi sunt loco solis et loco lunae mundi, sed quod omnes angeli caeli se convertant ad Dominum ut Solem caeli ac ut Lunam caeli (videatur supra, n. 123, 143, 144, 151). Ex his nunc constare potest, quod omnes, qui in infernis sunt, in malis et inde falsis sint et quoque quod conversi sint ad suos amores.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church