Heaven and Hell (Ager) n. 52

Previous Number Next Number See English 

52. Quod unaquaevis societas sit caelum in minore forma, etiam constare potuit ex eo, quod similis forma caelestis sit in quavis societate, qualis est in toto caelo: in toto caelo sunt in medio qui praestant reliquis, et circumcirca usque ad terminos sunt in ordine decrescente qui minus praestant, ut dictum videatur in articulo praecedente (n. 43); et quoque ex eo, quod Dominus ducat omnes qui in toto caelo tanquam essent unus angelus; similiter illos qui in unaquavis societate: inde apparet quandoque integra societas angelica sicut unum in forma angeli, quod etiam mihi datum est a Domino videre. Cum etiam Dominus apparet in medio angelorum, tunc non apparet circumstipatus a pluribus, sed ut unus in Forma angelica: inde est, quod Dominus in Verbo dicatur Angelus et quoque quod integra societas; Michael, Gabriel et Raphael non sunt nisi quam societates angelicae, quae a functionibus suis ita nominantur.{1} @1 Quod Dominus in Verbo dicatur Angelus (n. 6280, 6831, 8192,9303). Quod integra societas angelica dicatur angelus: et quod Michael et Raphael sint societates angelicae ex functionibus ita dictae (n. 8192). Quod societates caeli, et angeli non aliquod nomen habeant, sed quod dignoscantur ex quali boni, et ex idea de illo (n. 1705, 1754).$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church