51. [VII.] QUOD UNAQUAEVIS SOCIETAS SIT CAELUM IN MINORE FORMA, ET UNUSQUISQUE ANGELUS IN MINIMA. Quod unaquaevis societas sit caelum in minore forma, et unusquisque angelus in minima, est quia bonum amoris et fidei est quod facit caelum, et id bonum est in omni societate caeli, et in omni angelo societatis. Nihil refert, quod bonum illud ubivis differat et varium sit; est usque bonum caeli; differentia modo est, quod caelum tale sit hic et tale ibi. Ideo dicitur, cum quis elevatur in aliquam societatem caeli, quod veniat in caelum et de illis qui ibi, quod sint in caelo, et quisque in suo: hoc norunt omnes qui in altera vita; ideo qui extra aut infra caelum stant, et spectant e longinquo ubi coetus angelorum sunt, dicant quod caelum sit ibi, et quoque ibi. Se habet hoc comparative sicut cum praefectis, officiariis et ministris in uno palatio regio aut in una aula tametsi habitant seorsim in suis mansionibus aut in suo conclavi, unus supra, alter infra, usque sunt in uno palatio aut in una aula, quisque ibi in sua functione ad serviendum regi. Inde patet quid intelligitur per Domini verba quod In domo Patris sui sint mansiones multae (Joh. xiv. 2);
et quid per "habitacula caeli," et per "caelos caelorum" apud Prophetas.