Heaven and Hell (Ager) n. 510

Previous Number Next Number See English 

510. Quisque ad societatem suam venit in qua fuit ejus spiritus in mundo; unusquisque enim homo quoad spiritum suum conjunctus est alicui societati vel infernali vel caelesti, malus societati infernali, bonus societati caelesti; quod quisque ad suam societatem redeat post mortem videatur, n. 438; ad illam perducitur spiritus successive, et tandem intrat illam. Malus spiritus, cum in {1}statu interiorum suorum est, vertitur per gradus ad suam societatem, et tandem directe ad illam, antequam finitus est hic status et cum status finitus est, tunc ipse spiritus malus se conjicit in infernum, ubi sui similes sunt. Ipsa conjectio apparet ad visum sicut qui supinatus cadit capite deorsum et pedibus sursum: causa quod ita appareat, est quia in inverso ordine est, amaverat enim infernalia ac rejecerat caelestia. Quidam mali in secundo hoc statu per vices intrant inferna, et quoque exeunt, sed hi non apparent tunc supinati cadere, sicut cum plene vastati sunt. Ipsa societas, in qua fuerunt quoad spiritum suum in mundo, ostenditur quoque illis cum in statu exteriorum suorum sunt, ut sciant inde quod in inferno fuerint etiam in vita corporis, sed tamen non in simili statu cum illis qui in ipso inferno, sed in simili cum statu illorum qui in mundo spirituum sunt de quorum statu respective ad illorum qui in inferno sunt, in sequentibus dicetur. @1 statu pro "statum"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church