Heaven and Hell (Ager) n. 509

Previous Number Next Number See English 

509. Mali spiritus quando in secundo hoc statu sunt, quia ruunt in omnis generis mala, frequenter et graviter solent puniri. Poenae sunt multiplices in mundo spirituum; nec ullus respectus personae habetur, sive rex sive servus fuerat in mundo. Omne malum secum fert poenam; sunt conjuncta; quare qui in malo est etiam in poena mali est: sed usque nullus ibi luit poenam propter mala quae in mundo egerat, sed propter mala quae tunc agit. Eodem tamen recidit, et simile est, sive dicatur, quod luant poenas propter mala sua in mundo, sive dicatur quod luant poenas propter mala quae agunt in altera vita, quoniam unusquisque redit in suam vitam post mortem, et sic in similia mala; nam talis homo est qualis in vita corporis sui fuerat (n. 470-484). Quod puniantur, est quia timor pro poena est unicum medium domandi mala in hoc statu nihil valet amplius exhortatio, nihil informatio, nec timor legis et famae, quoniam agit ex natura, quae non coerceri nec frangi potest quam per poenas. At boni spiritus nusquam puniuntur, tametsi mala in mundo egerant, nam mala eorum non redeunt et quoque datur scire, quod mala illorum alius generis aut naturae fuerint; non enim ex proposito contra verum, et non ex corde malo alio quam quod fuerat illis ex hereditario a parentibus, in quod, cum in externis separatis ab internis fuerunt, ex caeco jucundo perlati sunt.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church