473. Quia facta aut opera sunt voluntatis et cogitationis, ideo quoque sunt amoris et fidei proinde talia sunt qualis est amor et fides: nam sive dicas amorem sive voluntatem hominis, idem est et sive dicas fidem et cogitationem certam hominis, etiam idem est; nam quod homo amat, hoc quoque vult, et quod homo credit hoc quoque cogitat: si homo amat quod credit, tunc quoque vult id, et quantum potest facit id. Unusquisque scire potest, quod amor et fides insint hominis voluntati et cogitationi, et quod non sint extra illas, quoniam voluntas est quae incenditur amore, et cogitatio est quae illustratur in rebus fidei; quapropter non nisi quam illi qui sapienter cogitare possunt, illustrantur, ac secundum illustrationem cogitant vera et volunt vera, seu quod idem, credunt vera et amant vera. {1} @1 Quod sicut omnia in universo, quae secundum ordinem existunt, se referant ad bonum et verum, ita apud hominem ad voluntatem et intellectum (n. 803, 10122). Causa, quia voluntas est recipiens boni, et intellectus recipiens veri (n. 3332, 3623, 5332 [? 5232], 6065, 6125, 7503, 9300, 9930 [? 9995]). Eodem recidit, sive dicas verum sive fidem, quia fides est veri ac verum est fidei; ac eodem recidit sive dicas bonum sive amorem, quia amor est boni et bonum est amoris (n. 4353, 4997, 7178 [? 7179], 10122, 10367). Inde sequitur, quod intellectus sit recipiens fidei, et voluntas amoris (n. 7178 [? 7179], 10122, 10367). Et quia intellectus hominis recipere potest fidem in Deum, et voluntas amorem in Deum, quod homo possit fide et amore conjungi Deo, et qui conjungi potest Deo amore et fide, non potest mori in aeternum (n. 4525, 6323, 9231).$