Heaven and Hell (Ager) n. 472

Previous Number Next Number See English 

472. Sed per facta et opera non intelliguntur facta et opera solum qualia sistuntur in externa forma, sed etiam qualia sunt in interna; unusquisque enim novit quod omne factum et opus procedat ex voluntate et cogitatione hominis; nam nisi inde procederet, foret solum motus, qualis fit ex automatis ac simulacris: quare factum aut opus in se spectatum est solum effectus qui animam et vitam suam ducit ex voluntate et cogitatione, usque adeo ut sit voluntas et cogitatio in effectu; proinde quod sit voluntas et cogitatio in externa forma. Inde sequitur, quod qualis est voluntas et cogitatio, quae producunt factum aut opus, tale quoque sit factum et opus: si cogitatio et voluntas bonae sunt, tunc facta et opera sunt bona, si autem cogitatio et voluntas malae sunt, tunc facta et opera sunt mala, tametsi in externa forma apparerent similia. Possunt mille homines similiter facere, hoc est, simile factum sistere tam simile, ut quoad externam formam vix discerni queant; et tamen unumquodvis in se spectatum est dissimile, quia ex dissimili voluntate. Sit exemplo, sincere et juste agere cum socio: unus potest sincere et juste agere cum illo ob finem ut appareat quod sincerus et justus sit propter se et sui honorem; alter propter mundum et lucrum tertius propter retributionem et meritum; quartus propter amicitiam quintus propter timorem legis, jacturae famae et functionis; sextus ut trahat aliquem ad suas partes etiam malas septimus ut fallat; ita alii aliter: sed omnium horum facta, tametsi bona apparent, nam sincere et juste agere cum socio est bonum, usque mala sunt, quoniam non fiunt propter sincerum et justum, quod amet illa, sed propter se et mundum, quos amat; cui amori sincerum et justum serviunt, sicut famuli domino, quos dominus vilipendit et ablegat, quando sibi non serviunt. Sincere et juste cum socio ad similem apparentiam in externa forma etiam agunt qui ex amore sinceri et justi agunt; quidam eorum ex vero fidei seu obedientia, quia ita praeceptum est in Verbo; quidam ex bono fidei seu conscientia, quia ex religioso; quidam ex bono charitatis erga proximum, quia ejus bono consulendum est: quidam ex bono amoris in Dominum, quia bonum faciendum propter bonum, ita quoque sincerum et justum propter sincerum et justum, quae amant quia sunt a Domino, et quia Divinum procedens a Domino est in illis, et inde illa in ipsa sua essentia spectata sunt Divina. Horum facta aut opera sunt interius bona quare etiam sunt exterius bona; nam, ut supra dictum est, facta aut opera prorsus talia sunt, qualis est cogitatio et voluntas, ex quibus procedunt et quod absque his non sint facta et opera, sed solum motus inanimati. Ex his constat, quid per "opera" et "facta" in Verbo intelligitur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church