458. Facies hypocritarum serius mutantur quam facies reliquorum, ex causa quia ex consuetudine contraxerunt habitum componendi interiora sua ad imitamen affectionum bonarum; quapropter diu non impulchri apparent: sed quia simulatum apud illos successive exuitur, ac interiora quae mentis disponuntur ad formam suarum affectionum, fiunt postea deformiores aliis. Hypocritae sunt qui locuti sunt sicut angeli, sed interius agnoverunt solam naturam, et sic non Divinum, ac inde negaverunt illa quae ecclesiae et caeli sunt.