Heaven and Hell (Ager) n. 457

Previous Number Next Number See English 

457. Spiritus hominis, cum primum intrat mundum spirituum, quod fit brevi post resuscitationem ejus, (de qua supra,) simili facie et simili sono loquelae est, in quibus fuit in mundo; causa est, quia tunc in statu exteriorum suorum est, nec adhuc interiora ejus retecta sunt: hic status est primus hominum post obitum. Postea autem mutatur facies, et fit prorsus alia; fit similis ejus affectioni seu amori regnanti, in quali fuerunt interiora quae mentis ejus in mundo, et in quali fuit spiritus ejus in corpore; nam facies spiritus hominis valde differt a facie corporis ejus; facies corporis est a parentibus, at facies spiritus est ex affectione ejus, cujus imago est; in hanc venit spiritus post vitam in corpore, cum exteriora removentur, ac interiora revelantur; hic status est {1}tertius hominis. Vidi quosdam recentes e mundo, et cognovi illos ex facie et loquela, sed postea cum visi sunt, non cognovi illos; qui in affectionibus bonis fuerunt, in facie pulchra visi sunt; qui autem in affectionibus malis, in facie deformi: spiritus enim hominis in se spectatus non est nisi quam sua affectio, ejus forma externa est facies. Causa etiam, quod mutentur facies, est, quia in altera vita non licet alicui mentiri affectiones, ,quae non ejus propriae sunt, ita non inducere sibi facies amori suo, in quo sunt, contrarias. Omnes quotcunque ibi sunt rediguntur in statum ut loquantur sicut cogitant, ac ut vultu et gestibus ostendant sicut volunt. Inde nunc est, quod facies omnium fiant affectionum illorum formae et effigies; ac inde est, quod omnes qui se cognoverunt in mundo, se quoque cognoscant in mundo spirituum, non autem in caelo et in inferno, ut supra (n. 427) dictum est. {2} @1 "tertius:"--sic editio prin.; forte legeris secundus. Vide infra, n. 499.$ @2 Quod facies ad correspondentiam interiorum formata sit (n. 4791-4805, 5695). De correspondentia faciei et ejus vultuum cum affectionibus mentis (n. 1568, 2988, 2989, 3631, 4796, 4797, 4800, 5165, 5168, 5695, 9306). Quod facies cum interioribus quae mentis unum faciat apud angelos caeli (n. 4796-4799, 5695, 8250). Quod ideo "facies" in Verbo significet interiora quae mentis sunt, hoc est, quae affectionis et cogitationis (n. 1999, 2434, 3527, 4066, 4796, 5102, 9306, 9546). Quomodo influxus e cerebris in faciem successu temporis mutatus est, et cum illo ipsae facies quoad correspondentiam cum interioribus (n. 4326, 8250).$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church