Heaven and Hell (Ager) n. 410

Previous Number Next Number See English 

410. Quidam spiritus etiam desiderabant scire quid gaudium caeleste; ideo concessum est percipere illud ad eum gradum, ut non plus sustinere possent; sed usque non erat gaudium angelicum, vix erat sicut minimum angelicum, quod appercipere per communicationem datum est, erat tam leve ut fere frigidiusculum, quod tamen vocabant caelestissimum, quia erat intimum eorum inde constabat non solum quod gaudiorum caeli gradus sint, sed etiam quod intimum unius vix accedat ad ultimum aut medium alterius; tum quod cum aliquis intimum sui accipit, in gaudio suo caelesti sit, et quod adhuc interius non sustineat, eique dolorificum evadat.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church