409. Ipsum gaudium caeleste, quale est in sua essentia, non describi potest, quia est in intimis vitae angelorum, et inde in singulis cogitationis et affectionis eorum, et ex his in singulis loquelae et in singulis actionis. Est sicut interiora essent plane aperta et resoluta ad recipiendum jucundum et beatum, quod dispergitur in singulas fibras, et sic per totum; unde perceptio et sensatio ejus est talis ut non describi possit; quod enim ab intimis inchoat, hoc influit in singula quae ex intimis derivata sunt, et se propagant semper cum augmento versus exteriora. Spiritus boni qui nondum in illo jucundo sunt, quia nondum in caelum evecti, cum percipiunt illud ex angelo ex ejus amoris sphaera, implentur tali jucundo, ut veniant quasi in dulce deliquium. Hoc aliquoties factum est cum illis qui desiderabant scire quid gaudium caeleste.