Heaven and Hell (Ager) n. 284

Previous Number Next Number See English 

284. [XXXII.] DE STATU PACIS IN CAELO. Qui non in pace caeli fuerat, non percipere potest quid pax in qua sunt angeli homo etiam, quamdiu in corpore est, non potest recipere pacem caeli, ita non percipere illam, quia hominis perceptio est in naturali. Is, ut percipiat, debet talis esse, ut quoad cogitationem possit elevari et abduci a corpore, et sisti in spiritu, et tunc esse cum angelis. Quia ita mihi percepta est pax caeli, possum describere illam; ast non vocibus qualis est in se, quia voces humanae non adaequatae sunt; sed modo vocibus qualis est comparative ad illam requiem animi, quae est illis qui contenti sunt in Deo.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church