27. Quia tale discrimen est inter angelos regni caelestis et inter angelos regni spiritualis, ideo non simul sunt nec consortium inter se habent datur modo communicatio per societates angelicas intermedias, quae vocantur caelestes spirituales; per has influit regnum caeleste in spirituale {1} inde fit, quod tametsi caelum in duo regna divisum est, usque unum faciat. Dominus semper providet angelos tales intermedios, per quos communicatio et conjunctio. @1 Quod inter duo regna sit communicatio et conjunctio per societates angelicas, quae vocantur caelestes spirituales (n. 4047, 6435, 8787, [? 8796], 8881 [? 8802]). De influxu Domini per regnum caeleste in spirituale (n. 3969, 6366).$