Heaven and Hell (Ager) n. 26

Previous Number Next Number See English 

26. Dictum est, quod illis sapientia et gloria sit prae reliquis, quia receperunt et recipiunt Divina vera statim in vita; ut primum enim audiunt illa, etiam volunt et faciunt illa, nec reponunt in memoria, et dein cogitant num ita sit. Qui tales sunt, sciunt illico per influxum a Domino, num verum sit verum quod audiunt, influit enim Dominus immediate in velle hominis, et mediate per velle in ejus cogitare; seu quod idem, influit Dominus immediate in bonum, ac mediate per bonum in verum; {1} nam id bonum dicitur quod est voluntatis et inde operis, at verum quod est memoriae et inde cogitationis: etiam omne verum vertitur in bonum ac implantatur amori, ut primum intrat voluntatem quamdiu autem verum est in memoria et inde cogitatione, non fit bonum, nec vivit, nec appropriatur homini, quoniam homo est homo ex voluntate et inde intellectu. et non ex intellectu separato a voluntate. {2} @1 Quod influxus Domini sit in bonum et per bonum in verum et non vicissim; ita in voluntatem et per eam in intellectum, et non vicissim (n. 5482, 5649, 6027, 8685, 8701, 10153).$ @2 Quod voluntas hominis sit ipsum esse vitae illius, et quod sit receptaculum boni amoris, et quod intellectus sit existere vitae inde, et quod sit receptaculum veri et boni fidei (n. 3619, 5002, 9282). Ita quod vita voluntatis sit vita principalis hominis, et quod vita intellectus procedat inde (n. 585, 590, 3619, 7342, 8885, 9285, [? 9282], 10076, 10109, 10110). Quod illa fiant vitae, et approprientur homini, quae recipiuntur voluntate (n. 3161, 9386, 9393). Quod homo sit homo ex voluntate et inde intellectu (n. 8911, 9069, 9071, 10076, 10106, 10110). Unusquisque etiam ab aliis amatur et aestimatur qui vult bene et intelligit bene, ac rejicitur et vilipenditur qui intelligit bene et non vult bene (n. 8911, 10076). Quod homo etiam post mortem maneat sicut ejus voluntas et inde ejus intellectus, et quod quae intellectus sunt et non simul voluntatis tunc evanescant, quia non sunt in homine (n. 9069, 9071, 9282, 9386, 10153).$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church