Heaven and Hell (Ager) n. 260

Previous Number Next Number See English 

260. Quondam etiam ad me e caelo missa est chartula, in qua solum aliquae voces litteris Hebraicis scriptae erant; et dicebatur quod unaquevis littera involvat arcana sapientiae, et quod illa insint inflexionibus et curvaturis litterarum, et inde quoque sonis. Inde patuit mihi, quid significatur per haec Domini verba, Amen dico vobis, usque dum praeterierit caelum et terra, iota unum aut corniculum unum non praeteribit de Lege" (Matth. v. 18). Quod Verbum Divinum sit quoad omnem ejus apicem, etiam notum est in ecclesia sed ubinam Divinum latet in omni apice, nondum notum est; quapropter dicetur. Scriptura in caelo intimo consistit ex variis formis inflexis et circumflexis; et inflexiones et circumflexiones sunt secundum formam caeli. Angeli per illas exprimunt arcana sapientiae suae, et quoque plura quae non possunt vocibus enuntiare et, quod mirabile, illam scripturam sciunt angeli absque arte et magistro; est illis indita sicut ipsa loquela (de qua n. 236): quapropter scriptura haec est scriptura caelestis. Quod indita sit, est quia omnis extensio cogitationum et affectionum, et inde omnis communicatio intelligentiae et sapientiae angelorum vadit secundum formam caeli (n. 201): inde est, quod in illam fluat scriptura illorum. Dictum est mihi, quod antiquissimis in hac tellure, antequam litterae inventae sunt, etiam talis scriptura fuerit et quod illa translata sit in litteras linguae Hebraicae, quae litterae antiquis temporibus omnes inflexae fuerunt, et non aliquae, sicut hodie, terminatae ut lineae: inde est, quod in Verbo sint Divina et arcana caeli etiam in iotis, apicibus, et corniculis ejus.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church