Heaven and Hell (Ager) n. 259

Previous Number Next Number See English 

259. Quod in caelis scripturae sint, provisum est a Domino propter Verbum, nam id in sua essentia est Divinum Verum, ex quo omnis sapientia caelestis est tam hominibus quam angelis: est enim id dictatum a Domino; et quod dictatur a Domino transit omnes caelos ordine, ac terminatur apud hominem. Inde est illud accommodatum tam sapientiae in qua sunt angeli, quam intelligentiae in qua sunt homines. Ex eo est, quod etiam Verbum sit angelis, et quod illi aeque id legant ut homines in terra ex illo etiam doctrinalia eorum sunt et ex illo praedicationes ibi fiunt (n. 221). Idem est Verbum, verum sensus ejus naturalis, qui est sensus litterae nobis, non est in caelo, sed est sensus spiritualis, qui est sensus ejus internus: qualis hic sensus est, videatur in opusculo De Equo Albo, de quo in Apocalypsi.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church