Heaven and Hell (Ager) n. 257

Previous Number Next Number See English 

257. Sunt etiam spiritus, qui vocantur spiritus naturales et corporei: illi cum ad hominem veniunt, non conjungunt se cum cogitatione ejus sicut alii spiritus, sed intrant in corpus ejus, et occupant omnes ejus sensus, ac loquuntur per os ejus, et agunt per membra ejus, tunc non aliter scientes quam quod omnia hominis sua sint: illi sunt spiritus qui obsident hominem sed hi a Domino conjecti sunt in infernum, et sic prorsus remoti; unde tales obsessiones non hodie dantur. {1} @1 Quod non hodie dentur obsessiones externae seu corporis, ut olim (n. 1983). Sed quod hodie dentur obsessiones internae, quae mentis, plus quam olim (n. 1983, 4793). Quod homo obsessus sit interius, cum spurcas cogitationes habet, et scandalosas de Deo, et de proximo, et cum ab illis propalandis solum detinetur per vincula externa, quae sunt timor jacturae famae, honoris, lucri, legis, vitae (n. 5990). De spiritibus diabolicis qui praecipue obsident interiora hominis (n. 4793). De spiritibus diabolicis qui cupiunt obsidere exteriora hominis quod clausi sint in infernis (n. 2752, 5990).$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church