Heaven and Hell (Ager) n. 256

Previous Number Next Number See English 

256. Non licet alicui angelo et spiritui loqui cum homine ex sua memoria, sed ex hominis; angelis enim et spiritibus aeque est memoria ac hominibus. Si spiritus cum homine loqueretur ex sua memoria, tunc homo non aliter sciret, quam quod res quas tunc cogitat suae essent, cum tamen sunt spiritus est velut reminiscentia rei, quam tamen homo nusquam audivit aut vidit: quod ita sit, ab experientia mihi scire datum est. Inde fuit quibusdam antiquis opinio, quod post aliquot millia annorum redituri essent in vitam suam priorem, et in omnia ejus acta, et quoque quod redierint; concluserunt id ex eo, quod quandoque obvenerit eis quasi recordatio rerum, quas tamen nusquam viderunt aut audiverunt; hoc factum est, quia spiritus ex sua memoria in ideas cogitationes eorum influxerunt.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church