Heaven and Hell (Ager) n. 222

Previous Number Next Number See English 

222. Verum ipse cultus Divinus in caelis non consistit in frequentandis templis, et in auscultandis praedicationibus, sed in vita amoris, charitatis et fidei secundum doctrinas praedicationes in templis inserviunt solum pro mediis ut instruantur in rebus vitae. Locutus sum cum angelis de hac re, et dixi quod in mundo credatur, quod cultus Divinus solum sit frequentare templa, praedicationes auscultare, ter quaterve quotannis obire sacramentum Cenae, et reliqua cultus secundum ecclesiae statuta, et quoque vacare precibus, et tunc se devote gerere. Angeli dixerunt, quod haec sint externa quae facienda, sed quod nihil efficiant si non internum sit ex quo procedant, et quod internum sit vita secundum praecepta quae docet doctrina.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church