Heaven and Hell (Ager) n. 221

Previous Number Next Number See English 

221. [XXV.] DE CULTU DIVINO IN CAELO. Cultus Divinus in caelis non absimilis est cultui Divino in terris quoad externa, sed quoad interna differt; sunt illis aeque doctrinae, sunt praedicationes, et sunt templa. Doctrinae quoad essentialia conveniunt, sed interioris sapientiae sunt quae in caelis superioribus, quam quae in caelis inferioribus praedicationes sunt secundum doctrinas: et sicut illis sunt domus et palatia (n. 183-190), ita quoque sunt templa in quibus praedicationes fiunt. Quod talia in caelis quoque sint, est quia angeli continue perficiuntur sapientia et amore est enim illis aeque ac hominibus intellectus et voluntas, ac intellectus talis est ut continue queat perfici, similiter voluntas; intellectus per vera quae sunt intelligentiae, et voluntas per bona quae sunt amoris. {1} @1 Quod intellectus sit recipiens veri, et voluntas boni (n. 3623, 6125, 7503, 9300, 9930). Quod sicut omnia se referunt ad verum et bonum, ita omne vitae hominis ad intellectum et voluntatem (n. 803, 10122). Quod angeli in aeternum perficiantur (n. 4803, 6648).$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church