214. Regimen in regno caelesti Domini vocatur Justitia, quia omnes, qui ibi, in bono amoris in Dominum a Domino sunt et quod ex illo bono fit, vocatur justum. Regimen ibi est solius Domini, Ipse illos ducit, ac in rebus vitae docet: vera, quae judicii vocantur, sunt cordibus eorum inscripta quisque illa scit, percipit, et videt; {1} quapropter res judicii nusquam ibi in litem veniunt, sed res justitiae quae sunt vitae: minus sapientes de his interrogant sapientiores, et hi Dominum, ac responsa ferunt. Caelum eorum, seu intimum gaudium eorum, est vivere juste a Domino. @1 Quod angeli caelestes non cogitent et loquantur ex veris prout angeli spirituales, quoniam in perceptione omnium quae veri sunt a Domino (n. 202, 597, 607, 784, 1121, 1387 [? 1384], 1398, 1442, 1919, 7680, 7877, 8780, 9277, 10336). Quod angeli caelestes de veris dicant ita ita, vel non non, at quod angeli spirituales ratiocinentur de illis, num ita sit vel non ita sit; n. 2715, 3246, 4446,[? 4448], 9166, 10786; ubi explicantur Domini verba, "Esto..sermo vester ita ita,,non non; quod ultra haec est, ex malo est" (Matth. v. 37).$