213. [XXIV.] DE REGIMINIBUS IN CAELO. Quia caelum distinctum est in societates, et societates majores consistunt ex aliquot centenis millibus angelorum (n. 50), et omnes intra societatem quidem in simili bono sunt, sed non in simili sapientia (n. 43) necessario sequitur, quod etiam regimina sint ordo enim est observandus, ac omnia ordinis custodienda. Sed regimina in caelis sunt varia alia in societatibus quae constituunt regnum caeleste Domini, et alia in societatibus quae constituunt regnum spirituale Domini differunt etiam secundum ministeria quae cuivis societati. Sed in caelis non datur aliud regimen quam regimen amoris mutui, et regimen amoris mutui est regimen caeleste.